- JACULUS
- JACULUSHebr. Kippoz, aliter acontias, serpentis genus est, cuius morsum ἀνίατον vel ἀνήκεςτον, h. e. insanabilem esse, scribunt Agatharchides, Diod. Sic. et Strabo l. 12. p. 570. inter omnes Africae pestes deterrima. Neque vitabile est hoc telum, cum ex insidiis erumpat tanto impetu, ut omnem praevertat fugam. Missili volare tormento, dicit Plin. Et Aelian. Α῾λλόμενον δὲ παραχρῆμα ενέφυ, Insiliens statim adhaeret. Quae tam praeceps rapiditas sic describitur Lucano Civ. Bell. l. 9. v. 822.Ecce procul saevus sterilis se robore trunciTorsit, et immisit (iaculum vocat Africa) serpens,Perque caput Pauli transactaque tempora fugit.Nil ibi virus agit, rapuit cum vulnere Fatum:Deprensum est, quae funda rotat, quam lenta volaret,Quam segnis Scythicae strideret arundinis aer.Etiam viginti cubitos transilire, in Aeliano legimus: unde patet, vasta omnia et inculta oportere esse loca, quae tali peste fecunda sunt. Reperitur autem, extra Africam; etiam in Idumaea, ex l. c. Aegypto, Amm. Marcell. l. 22. c. 15. in Sabaeis, Strab. et Arabia, Lucan. idem Civ. Bell. l. 6. v. 677.Non Arabum volucer serpens.Idem l. 9. v. 720.Et natrix violator aquae, iaculique volucres etc.Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. post. L. III. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.